- IMPIETAS
- IMPIETASIure Gentium punibilis. Ut enim utcumque excusabiles sunt, et ab hominibus certe puniri non poslunt, qui, ab infantia sic instituti, aut astrorum, aut aliarum rerum naturalium virtutes, aut spiritus, sive in imaginibus, sive in animantibus, sive in rebus aliis colunt, aut etiam animas eorum, qui virtute et beneficiis in humanum genus excelluêrunt, aut mentes quasdam incorporeas, praeserrim si non ikpsi tales cultus commenti fuerint; ita Impiis magis, quam errantibus annumerandi sunt, qui aut cacodaemones, quos tales esle norunt, aut vitiorum nomina, aut homines, quorum vita fuit flagitiis plena, divinis honoribus colere institu unt. Nec minus illi, qui Deos colunt hominum innocentum sanguine, a quo more quod Carthaginenses abstinere coegerit, laudatur Darius Persarum Rex, et Gelo Syciliae Tyrannus, apud Iustin. l. 23. c. 4. Narrat et Plutarch, barbaros quosdam, qui humanis victimis Deos colebant, poenas daturos Romanis fuisse sed cum autiquitate moris se excusarent, nihki mali passos, vetitos tantum, ne quid in posterum tale facerent, Apophth. et sera Num. vind. Vide quoque eum quaest. Rom. 12. H. Grot. de Iure Belli et Pacis l. 2. c. 20 §. 47. De Impietatis vero generibus IV. Vide Voss. de orig. et progr. Idol l. 1. c. 3. uti de Impiis sepultruâ prohibitis, infra ubi de Sepeliendi Iure. Apud Rom. cûm Numinum instar coli coepislent Principes, maledicere Principi impietatis crimen habitum esle, docet Casaub. ad Aug. Suet. c. 66. Iidem hoc crimine Chriftianos infamabant, communi convicio ἄθεός illo et Impios vocando. Sic apud Prudent. Hymno 14. περὶ ςεφ. v. 88.Quoe, ut profanos et impiati saeculi Reos,appellat Christianos Praeses Rom. apud Minuc. Caecilius templa illorum Sacraria teterrima impiae coitionis. Et nota saevientis populi exclamatio, apud Euseb. Hist. l. 4. αἶρε τοῦς ἀθέους Πολύκαρπος, quam etiam pronuntiare iubebantur, qui Christum et pietatem Christianam eiurabant. Sic in Ep. Smyrnensis Eccl. apud Euseb. eund. Proconsul Polycarpum ad negandum hortatus, ὀμοσον, inquit, τῆς Καίσαρος τύχην. υετανόησον εἶπον, ἀίρε τοῦς ἀθέους, quod quidem exlamavit Martyr. fortissiums, sed sensu plane contraric etc. Vide quoque Arnob. l. 1. et 5. etc. Lactant. l. 5. c. 9. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.